Surrexit Christus
spes mea

pasqua

 

Victimae paschalis laudes

immolenti christiani

Agnus redemit oves

Christus innocens Patri reconciliavit peccatores

Mors et Vita duello conflixere mirando

dux vitae mortuus regnat vivus.

Dic nobis Maria quid vidisti in via

Sepulcrum Christi viventis

et gloriam vidi resurgentis.

Angelicos testes sudarium et vestes.

Surrexit Christus spes mea

precedet suos in Galileam.

Scimus Christum surrexisse a mortuis vere

Tu nobis victor rex miserere.